# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.47-50

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.47 to 1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.47

[II.3] DIKAEOLOGIA Hoc fieri solet, cum aequitatem causae quam maxime brevi sententia complectimur. Id est huius modi: Quod si me reprehendis, cum homo adulescens lapsus sim, vehementer erras, qui, quod naturae (placeat) in (iuvene), arbitraris vindicand(um) acerbusque (et) iniquus es, qui, quod aequaliter omnibus putes ignoscendum, uni (imputas). Item Lysiae: Nam ego huic, iudices, quicquid ad superius tempus attinet, nihil succenseo; nihil enim deliquisse cognovi. Sed in hoc novissimo facto cum plenum malitiae perfidiaeque invenirem, merito reprehendere atque odisse coepi. Quaeritis fortasse, quid acciderit causae, quam ob rem eundem et laudem et vituperem? Quod idem commutata voluntate non est, qui fuerat, neque idem nunc de se audire debet, quod prius consuerat, cum sine noxa se gerebat. Non arbitratus es igitur, rursum eum reversurum officio atque amicum tibi futurum? Quo modo? Quem sciam tantum facinus in me admisisse, ut in reliquum tempus neque beneficio locum neque benivolentiae spem relinqueret. [II.4] PROLEPSIS Hoc est, cum id quod aut in adversarii causa aut in iudicis opinione esse aut fore arbitramur contrarium nobis, praeoccupamus dicere et cum ratione dissolvere. Demosthenis: Atqui ego illum, iudices, arbitror Lycurgum laudatorem producturum, scilicet qui sit testis eius pudori ac probitati. Sed ego Lycurgum vobis praesentibus hoc unum interrogabo, velitne se similem esse illius factis et moribus? Quod si negarit, satis factum vobis esse de veritate nostra debebit. Lysiae: Hac oratione saepius apud me utebatur et orabat ut suarum aerumnarum misererer, inopiae subvenirem. Quid multa? Commotus humanitus precibus, deprecanti, quod petebat, dedi, solus soli, quo minus nota calamitas hominis esset. Sed, ut paratus venisse videtur, iam se negabit accepisse, et flens vobis supplicabit ut se a calumniatoribus eripiatis. Vos autem cum se agentem videritis, facitote ut et illius et mei memineritis.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
