Latin
1.51 to 1.56
Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.51-56
Not analysed yet
[II. 5] HORISMOS Hoc fit, cum definimus aliquam rem nostrae causae ad utilitatem, neque tamen contra communem opinionem. Id est huius modi: Nam virtutis labor vera voluptatis exercitatio est. Sed fieri solet hoc schema non numquam ratione supposita, et tum denique magis illustratur �ita ut fecit dives avarus�. In villa aedem fecit Fortunae. Crimen arguitur temeritate illius, quae tam locupletis copias dederit ei, qui odisset uti. [II. 6] PROSOPOPOIIA Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivorum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi: Nam crudelitatis mater est avaritia, et pater furor. Haec facinori coniuncta, parit odium; inde �item nascitur exitium. Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de adulescente impudico diceret: Quid si tandem, iudice (natura) hanc causam ageremus, quae ita divisit (virilem et) muliebrem personam, ut suum cuique opus atque officium distribueret. Et hunc ostenderemus muliebri ritu esse suo corpore abusum; nonne vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum munus arbitraretur, virum se natum, sed depravato naturae beneficio in mulierem convertere properasse. Item Charisii: Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros, matres familias amplexam tenere, parentes nostros aetate confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem se a maioribus acceperitis, obsecrare (pro) sacris ac delubris deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis ipsis et salute vestra. Haec si praesens agat, ut dixi, res publica, quid animi sitis habituri, quaero. [II. 7] CHARAKTERISMOS Quem ad modum pictor coloribus figuras describit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes eorum, de quibus loquitur, deformat. Lyconis: Quid in hoc arbitrer bonae spei reliquum residere, qui omne vitae tempus una ac desperatissima consuetudine producit? Nam simul atque ex prioris diei nimia cibi ac vini satietate, vix meridiano tempore, plenus crapula est experrectus, primum oculis mero madidis humore obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri non potest; deinde confectis viribus, utpote cuius venae non sanguine sed vino sunt repletae, se ipse erigere non valet. Tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit defatigatus, tunicatus, sine pallio, soleatus, (praeligato) palliolo frigus a capite defendens, flexa cervice, summissis genibus, colore exsangui, protinus ex cubiculari lectulo excitatus in triclinium trahitur. Ibi praesto sunt quotidiani �pauci eodem studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum illud, reliquum quod habet, menti ac sensu poculis extrudere festinat; bibendo provocat, lacessit, sicuti hostium proelio quam plurimos superarit atque adflixerit, amplissimam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit simul et �illud tempus et potatio oculi vinum lacrimantes caligant, ebrii se ipsi vix cognoscunt. Alius sine causa iurgio proximum lacessit; alius somno deditus vi cogitur vigilare; alius rixari parat. Alium turbas vitantem ac domum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohibet, domini interdictum demonstrans. Interea alium contumeliose extra ianuam eiectum vacillantem puer sustentat ac ducit pallium per lutum trahentem. Novissime solus in triclinio relictus, non prius poculum ex manibus emittit, quam somnus oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum poculum suapte natura dormienti excidit.