# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.57-62

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.57 to 1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.57

[II.8] BRACHYLOGIA Hoc fieri solet, cum orator brevitate sententiae praecedit auditoris exspectationem. Lysiae: Quaeres a me, quo iure obtinere possim? Quo iure mihi Polyaenus reliquit, praetor dedit possessionem; leges me defendunt, ad te non pertinent. Hi veritatem sequantur. Item eiusdem: Sed nos aequum est voluntatem dispicere. Nam consilio valuit, fortuna lapsus est, homo fuit; fatetur. Concedendum (homini), non omnia posse. Hoc enim deorum est proprium. [II.9] SYNOIKEIOSIS Hoc schema docet diversas res coniungere et communi opinioni cum ratione adversari, et habet magnam vim vel ex laude vitium vel ex vitio laudem exprimendi. Hyperidis: Nam hominis avari atque asoti unum atque idem vitium est. Uterque enim nescit uti, atque utrique pecunia dedecori est. Quare merito utrique pari poena afficiuntur, quos pariter non decet habere. Item Lysiae: Quapropter prodigam in multos largitionem abstinentiae testimonium ne credideris: multo enim confidentius hoc genus hominum furatur. Nam quo maius eget ad sumptum ambitionis, audacius facit rapinam, ut hinc ipsi ambitioni copia suppeditare possit. Item Demosthenes, cum ei quidam obiecisset, matre Scytha natum, respondit: Non miraris igitur, quod Scytha (matre et barbara) natus tam bonus et clemens evaserit? Item eiusdem: At ego hunc propterea malum esse existimo, quia nimium se gerit severum. Namque ex hominibus humanitatem ac misericordiam tollere, maximum signum malitiae videtur. Ego contra deos precor, namque eiusmodi civem habeamus, qui ad supplicium sumendum in omnes partes sit inexorabilis. [II.10] APORIA Hoc schema efficitur, cum quaerimus quid aut quem ad modum pro rei dignitate dicamus, nec reperire nos ostendimus. Lysiae: Nec iam rationem invenimus, qua flecti (vos) posse speremus. Ita nos omnibus modis tentatos acerba ac nimi (a illa) tua facultas affligit. Item Hegesiae: Non haec est, ut vulgari verbo appellatur, calamitas. Quid igitur? Quod proprium imponam nomen, nescio nisi illud unum tantam esse aerumnae magnitudinem, ut omnem fortunae superbissimam crudelitatem (ingens) miseria superarit.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
