# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.63-72

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.63 to 1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.63

[II.11] PARASIOPESIS Hoc est, cum aliquid nos reticere dicimus, et tamen tacitum intellegitur. Et hoc utendum est, cum aut notam rem esse auditoribus arbitramur, aut suspicionem excitare maiorem retinendo possumus. Lycurgi: In praesentia, iudices, iniussu populi quae improbissime gesserit, reticebo: de falsis eius litteris, quas ad senatum miserit, nihil dicam; quae illi saepe interminati sitis, omittam. Nam et haec vobis nota sunt, et quae novissime multo indigniora commisit, quam primum cognoscenda. Hyperidis: Cogis me iniuriae tuae causam proferre. Nihil agis; non dicam. Sed ipsum tempus eam patefaciet. [II.12] PAROMOION Hoc schema et homoioteleuton et homoioptoton fere non multum inter se distant. Tamen quid intersit, et ex unius cuiusque supposita sententia cognoscere poteris, et multo diligentius ex Graeco Gorgiae libro, ubi pluribus unius cuiusque ratio redditur. Sed hoc paromoion verborum efficit similitudinem, ita uti hoc est: Nam disputandi aut suadendi est aliud idoneum tempus. Cum quidem adversarius armatus praesto est, resistendum est huic non verbis, sed armis. [II.13] HOMOIOPTOTON Hoc in duobus verbis eundem habet casum aut eandem novissimam syllabam. Id est huius modi: In rebus adversis cui praesto est consilium, non potest deesse auxilium. Item Sosicratis: Nam qui, secundis rebus, libenter assentantur, iidem simul ac se fortuna contristaverit, primi insidiantur. [II.14] HOMOIOTELEUTON Hoc minus evidens est quam superius, et minorem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt, neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci PROSODIAN appellant. Id est huius modi: Nam res publica nostra ad hunc statum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severitate legum. [II.15] ISOCOLON Hoc aut duabus aut pluribus sententiis brevibus et inter se paribus efficitur, ita uti hoc est: Nequaquam mihi (dives) est, quamvis multa possideat, qui neque finem habet cupiendi neque modum statuit utendi. Nam et multum desiderare egentis est signum, et nihil parcere egestatis est initium. (Item:) Seorsum est beneficium dare libenter, iniuriam facere nolle. Nam dando beneficium extemplo benivolentiam (adiungimus), non faciendo iniuriam dumtaxat odium vitamus.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
