Latin
1.7 to 1.14
Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.7-14
Not analysed yet
[I. 4] PARADIASTOLE Hoc schema duas aut plures res, quae videntur unam vim habere, disiungit et quantum distent docet, suam cuique propriam sententiam subiungendo. Hyperidis: Nam cum ceterorum opinionem fallere conaris, tu tete frustraris. Non enim probas te pro astuto sapientem intelligenti, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem rei familiaris, pro malivolo severum. Nullum est enim vitium, quo ut virtutis laude gloriari possis. Hoc idem schema solet illustrius fieri, cum ratio proposito subiungitur. Id est huius modi: Quapropter noli te saepius parcum appellare, cum sis avarus. Nam qui parcus est, utitur eo quod satis est; tu contra propter avaritiam, quo plus habes, magis eges. Ita non tam diligentiae fructus quam inopiae miseria sequitur. [I. 5] ANACLASIS Hoc schema fieri solet, cum id quod ab altero dictum est, non in eam mentem quae intelligitur, sed in aliam aut contrariam excipitur. Huius modi est vulgare illud Proculeianum. Proculeius cum filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptum faceret, quas in res vellet atque opus esset, ne tum denique speraret libertatem licentiamque utendi futuram, cum pater decessisset, cui vivo patre promisse omnia licerent. Filius respondit se non esse opus saepe eadem oratione moneri, nec se patris mortem exspectare. Cui Proculeius pater subiecit: �Immo vero,� inquit, �velim meam mortem exspectes, nec properes moliri ut velocius moriar. �[I. 6] [ANTIMETABOLE] ***respondisse dicitur: Si aut qui sapiunt imperare, aut qui imperant sapere discant. Item Theophrastus dicitur dixisse: Prudentis esse officium, amicitiam probatam appetere, non, appetitam probare. Item Aristoteles dicitur dixisse: Eius esse vitam beatissimam, cuius et fortunae sapientia et sapientiae fortuna suppeditet. [I. 7] EPIBOLE Hoc schema dupliciter fieri consuevit, cum pluribus et diversis sententiis aut unum et idem verbum singulis praeponitur, aut varietas verborum, quae tamen eandem vim inter se habeant. Ab uno verbo saepius quae proficiscuntur sunt huius modi. Lycurgi: Nam cum iuventus concitata temere arma caperet et quietos Thessalos manu lacessere conaretur, ego senatum coegi auctoritate sua comprimere adulescentium violentiam. Ego quaestoribus interminatus sum, ne sumptum stipendio praeberent. Ego armamentario patefacto restiti atque efferri arma prohibui. Itaque unius opera mea ***non concitatum bellum non necessarium scitis. Item Hegesiae: Miseremini mei, iudices, quem coniurata tanta vis inimicorum oppugnat. Miseremini solitudinis, cui ne in summo quidem tempore [periculi] liberos adhibere ad communem calamitatem deprecandam licitum est. Miseremini senectutis, quae me etiam ceteris malis graviter defatigat. Varietas verborum quae eandem vim habet, huius modi est. Demosthenis: Dolui, Athenienses, ubi illum clandestinum hostem impune intra murum vidi vagari: aegre tuli quod omnium vestrum facilitatem unius fallacia temptatam intellexi: commovit me, quod in accipienda iniuria plerosque laetitiam ostentantes cognovi.