# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.73-76

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.73 to 1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.73

[II.16] ANTITHETON Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni genere orationis summam utilitatem. Quare separatim demonstrandum est de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter se conferuntur. Charisii: Alter eorum erat in dando benignus, alter erat in accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant *** ne ab eo viderentur. Huius enim pudor erat omnibus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara. Hoc idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se diceret: Olim in adolescentia sedulo omnem gloriam sectabar: at nunc in senectute summum me ambitionum invasit odium. Tunc facile multis opitulabar: nunc iam me ipsum tueri vix possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam plurimis benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad necessarium aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re publica fortiter arma capiebam; nunc praeter quam laudare eos qui rem publicam armati defendunt nihil valeo. Est autem (aliud) genus huius, �quod in eadem sententia priori verbo �contrarium quod est, infert, et coniungi solet. Isidori: Non ille stultitia aut furore impulsus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate laboris iucundos voluptatis fructus sibi parabat. Aliud est, item quod superiori infertur, sed consequenter, ita uti fecit Demetrius Phalereus: Nobis primum dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis maiores nostri rem publicam reliquerunt; nos etiam socios nostros de servitute eripuimus. Itaque et amplissimus nobis honos ab omnibus habetur, et propter huius[modi] honoris dignitatem (superbiae nostrae) ne vestigium reperitur. [II.17] EPITROPE Hoc fieri solet, cum alicui rei vehementer confidimus et (de) nostro iure iudicibus largimur, ut quem ad modum videatur illis, constituant, atque �eo pareamus�. Hyperidis: Sed ego iam, iudices, summum ac legitimum, quod exposui, meae causae ius omitto. Vobis, quod aequissimum videatur, ut constituatis permitto. Non enim vereor, quin, etiam si sit novum vobis instituendum, libenter id quod postulo propter utilitatem communis consuetudinis sequamini.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
