Latin
1.77 to 1.82
Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.77-82
Not analysed yet
[II. 18] PARRHESIA Fere contrarium est hoc superiori. Nam in hoc vehementer cum iudice agendum est, et vitium aut erratum eius audacter coram eo reprehendendum. Sed raro hoc utendum et diligenter assimulandum est invitos necessario dicere, ne magis confidentia quam dolore excitati videamur, atque ita non fides, sed odium iudicum consequatur. Demosthenis: Sed ego liberam vocem veritatis apud nos omittam? Non, inquam, nec reticebo, quod salus communis dici flagitat. Vestra opera, Athenienses, in tanto res publica periculo est. Vos enim defendere defecistis, temere omnibus credendo et quorum ignavissima sunt consilia eorum sententias utilissimas existimando. Item Lycurgi: Sed vos, iudices, vos hoc facere debetis. Nam cum in sententiis ferundis nocentibus remisse parcitis, vos inpiorum studium ad peccandum excitatis. [II. 19] AETIOLOGIA Hoc schema efficitur ratione brevi et sententiosa, ita ut, quod dubium est visum, ad certam fidem adduci videatur. (Isocratis): Quod vobis, Athenienses, in suadendo assentiuntur, vos fallere possunt. Nam dictum ad voluntatem auditoris (obscurat quaestionem) utilitatis. Sed ab iis, qui suadent, quod vobis iniucundum est, decipi non potestis. Non enim sententias vestras valent commutare, nisi vobis evidens bonum sui consilii patefecerint. Item eiusdem: Etsi acerbum vobis quod dicturus sum videbitur, tamen aequo animo audiendum est. Nam fere verum consilium, quod initio auditu grave est, in posterum cognita utilitate fit iucundum. [II. 20] TAXIS Hoc fit, cum unaquaeque res novissimorum verborum sententia clare distinguitur. Stratoclis: Nam vehementer eorum vitiis invehi non licebat, reticere omnino non expediebat, suspiciose loqui potissimum placebat. Item (Dinarchi): Itaque ut familiares videbantur, hos necessitudine opitulandi adstrinxit, hosque ignotos iusta benivolentiae causa inlexit.