Latin
Lines 1.299-1.348
Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.299-348
Not analysed yet
Ille tamen Lepidus peior, civilibus armis
qui gessit sociis impia bella tribus,
qui libertatem Mutinensi Marte receptam
obruit auxiliis urbe pavente novis.
Insidias paci moliri tertius ausus
tristibus excepit congrua facta reis.
Quartus Caesareo dum vult inrepere regno,
incesti poenam solvit adulterii.
Nunc quoque -sed melius de nostris fama queretur:
Iudex posteritas semina dira notet.
Nominibus certos credam decurrere mores?
Moribus an potius nomina certa dari?
Quidquid id est, mirus Latiis annalibus ordo,
quod Lepidum totiens reccidit ense malum.
Necdum decessis pelago permittimur umbris;
natus vicino vertice ventus adest.
Tenditur in medias mons Argentarius undas
ancipitique iugo caerula curva premit.
Transversos colles bis ternis milibus artat;
circuitu ponti ter duodena patet:
Qualis per geminos fluctus Ephyreius Isthmos
Ionias bimari littore findit aquas.
Vix circumvehimur sparsae dispendia rupis,
nec sinuosa gravi cura labore caret;
mutantur totiens vario spiramina flexu:
quae modo profuerant vela, repente nocent.
Eminus Igilii silvosa cacumina miror,
quam fraudare nefas laudis honore suae.
Haec proprios nuper tutata est insula saltus
sive loci ingenio seu domini genio,
gurgite cum modico victricibus obstitit armis
tamquam longinquo dissociata mari.
Haec multos lacera suscepit ab urbe fugatos,
hic fessis posito certa timore salus.
Plurima terreno populaverat aequora bello
contra naturam classe timendus eques:
Unum mira fides vario discrimine portum
tam prope Romanis, tam procul esse Getis.
Tangimus Umbronem; non est ignobile flumen,
quod tuto trepidas excipit ore rates:
Tam facilis pronis semper patet alveus undis,
in pontum quotiens saeva procella ruit.
Hic ego tranquillae volui succedere ripae,
sed nautas avidos longius ire sequor.
Sic festinantem ventusque diesque reliquit;
nec proferre pedem nec revocare licet.
Littorea noctis requiem metamur arena;
dat vespertinos myrtea silva focos.
Parvula subiectis facimus tentoria remis,
transversus subito culmine contus erat.