Latin
Lines 1.503-1.550
Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.503-550
Not analysed yet
Extremum pars illa quidem discessit in orbem,
sed tamquam media rector in urbe fuit.
Plus palmae est illos inter voluisse placere,
inter quos minor est displicuisse pudor.
Illustris nuper sacrae comes additus aulae
contempsit summos ruris amore gradus.
Hunc ego complexus ventorum adversa fefelli,
dum videor patriae iam mihi parte frui.
Lutea protulerat sudos Aurora iugales:
Antemnas tendi littoris aura iubet.
Inconcussa vehit tranquillus aplustria flatus,
mollia securo vela rudente tremunt.
Adsurgit ponti medio circumflua Gorgon
inter Pisanum Cyrnaicumque latus.
Adversus scopulos, damni monumenta recentis:
Perdius hic vivo funere civis erat.
Noster enim nuper iuvenis maioribus amplis,
nec censu inferior coniugiove minor,
impulsus furiis homines terrasque reliquit
et turpem latebram credulus exul agit.
Infelix putat illuvie caelestia pasci
seque premit laesis saevior ipse deis.
Num, rogo, deterior Circaeis secta venenis?
Tunc mutabuntur corpora, nunc animi.
Inde Triturritam petimus: Sic villa vocatur,
quae latet expulsis insula paene fretis;
namque manu iunctis procedit in aequora saxis,
quique domum posuit, condidit ante solum.
Contiguum stupui portum, quem fama frequentat
Pisarum emporio divitiisque maris.
Mira loci facies: Pelago pulsatur aperto,
inque omnes ventos littora nuda patent;
non ullus tegitur per bracchia tuta recessus,
Aeolias possit qui prohibere minas,
sed procera suo praetexitur alga profundo
molliter offensae non nocitura rati,
et tamen insanas cedendo interrigat undas
nec sinit ex alto grande volumen agi.
Tempora navigii clarus reparaverat Eurus,
sed mihi Protadium visere cura fuit.
Quem qui forte velit certis cognoscere signis,
virtutis speciem corde vidente petat.
Nec magis efficiet similem pictura colore
quam quae de meritis mixta figura venit.
Aspicienda procul certo prudentia vultu
formaque iustitiae suspicienda micat.
Sit fortasse minus, si laudet Gallia civem:
Testis Roma sui praesulis esse potest.