# Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.51-99

Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo, Lines 1.51-1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-namatianus/rutilius-namatianus-de-reditu-suo/1.51

Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
Sospes nemo potest immemor esse tui.
Obruerint citius scelerata oblivia solem
quam tuus e nostro corde recedat honos.
Nam solis radiis aequalia munera tendis,
qua circumfusus fluctuat Oceanus;
volitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus
eque tuis ortos in tua condit equos.
Te non flammigeris Libye tardavit arenis;
non armata suo reppulit ursa gelu:
Quantum vitalis natura tetendit in axes,
tantum virtuti pervia terrae tuae.
Fecisti patriam diversis gentibus unam;
profuit iniustis te dominante capi;
dumque offers victis proprii consortia iuris,
Urbem fecisti, quod prius orbis erat.
Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Aeneadum matrem Romulidumque patrem;
mitigat armatas victrix clementia vires,
convenit in mores nomen utrumque tuos.
Hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:
Quos timuit superat, quos superavit amat.
Inventrix oleae colitur vinique repertor
et qui primus humo pressit aratra puer;
aras Paeoniam meruit medicina per artem,
factus et Alcides nobilitate deus:
Tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
foedere communi vivere cuncta facis.
Te, dea, te celebrat Romanus ubique resessus
pacificoque gerit libera colla iugo.
Omnia perpetuos quae servant sidera motus
nullum viderunt pulchrius imperium.
Quid simile Assyriis connectere contigit armis?
Medi finitimos condomuere suos;
magni Parthorum reges Macetumque tyranni
mutua per varias iura dedere vices.
Nec tibi nascenti plures animaeque manusque,
sed plus consilii iudiciique fuit.
Iustis bellorum causis nec pace superba
nobilis ad summas gloria venit opes.
Quod regnas minus est quam quod regnare mereris:
Excedis factis grandia fata tuis.
Percensere labor densis decora alta trophaeis,
ut si quis stellas pernumerare velit,
confunduntque vagos delubra micantia visus:
Ipsos crediderim sic habitare deos.
Quid loquar aerio pendentes fornice rivos,
qua vix imbriferas tolleret Iris aquas;
Hos potius dicas crevisse in sidera montes;

---

Rutilius Namatianus, RUTILIUS NAMATIANUS DE REDITU SUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutilius.html.
