# Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.601-6

Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo, Lines 1.601-1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-namatianus/rutilius-namatianus-de-reditu-suo/1.601

Nec mirum, magni si redditus indole nati
felix tam simili posteritate pater.
Huius vulnificis satira ludente Camenis
nec Turnus potior nec Iuvenalis erit;
restituit veterem censoria lima pudorem,
dumque malos carpit, praecipit esse bonos.
Non olim sacri iustissimus arbiter auri
circumsistenses reppulit Harpyias?
Harpyias, quarum discerpitur unguibus orbis,
quae pede glutineo quod tetigere trahunt,
quae luscum faciunt Argum, quae Lyncea caecum:
Inter custodes publica furta volant.
Sed non Lucillum Briareia praeda fefellit
totque simul manibus restitit una manus.
Iamque Triturritam Pisaea ex urbe reversus
aptabam nitido pendula vela Noto,
cum subitis tectus nimbis insorduit aether;
sparserunt radios nubila rupta vagos.
Substitimus. Quis enim sub tempestate maligna
insanituris audeat ire fretis?
Otia vicinis terimus navalia silvis
sectandisque iuvat membra movere feris.
Instrumenta parat venandi villicus hospes
atque olidum doctas nosse cubile canes.
Funditur insidiis et rara fraude plagarum
terribilisque cadit fulmine dentis aper,
quem Meleagrei vereantur adire lacerti,
qui laxet nodos Amphitryonidae.
Tum responsuros persultat bucina colles
fitque reportando carmine praeda levis.
Interea madidis non desinit Africus alis
continuos picea nube negare dies.
Iam matutinis Hyades occasibus udae;
iam latet hiberno conditus imbre Lepus,
exiguum radiis, sed magnis fluctibus, astrum,
quo madidam nullus navita linquat humum;
namque procelloso subiungitur Orioni
aestiferumque Canem roscida praeda fugit.
Vidimus excitis pontum favescere arenis
atque eructato vertice rura tegi,
qualiter Oceanus mediis infunditur agris,
destituenda vago cum premit arva salo,
sive alio refluus nostro conliditur orbe,
sive corusca suis sidera pascit aquis.
Liber Secundus
Nondum longus erat nec multa volumina passus,
iure suo poterat longior esse liber;
taedia continuo timuit cessura labori,
sumere ne lector iuge paveret opus.
Saepe cibis affert serus fastidia finis,
gratior est modicis haustibus unda siti;

---

Rutilius Namatianus, RUTILIUS NAMATIANUS DE REDITU SUO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutilius.html.
