# Demophoontis ad Phylliden responsio 1.45-87

Sabinus, Demophoontis ad Phylliden responsio, Lines 1.45-1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sabinus/demophoontis-ad-phylliden-responsio/1.45

Denique Threicia veni rate; non dare Phyllis,
Quam potuit, iussit tardius ire ratem.
lgnosce et fasso! memor es Minoidos ipse;
Antiquus necdum pectore cessit amor;
Et quoties oculis circumdat sidera, dixit:
Quae fulget coelo, nostra puella fuit.
Illum dilecta Bacchus sibi cedere iussit
Coniuge; desertae crimen at ille subit.»
EXEMPLOQUE patris periurus dicor et ipse.
Nec quaeris causas, Sithoni dura, morae;
Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nullane fama tibi turbatos, Phylli, penates
Theseos, et miserae rettulit acta domus?
Non laqueos audis cari me flere parentis?
Flebilior laqueis, hei mihi! causa subest.
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille,
Praeceps attonitis per freta raptus equis.
NON tamen excuso reditus, licet undique fata
Accumulent causas: tempora parva peto.
Thesea, quod superest, patrem tumulabimus ante:
Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum;
Nec mihi iam terra tutior ulla tua est.
Quidquid mite fuit post diruta Pergama, quidquid
Aut bella, aut pelagi detinuere morae,
Sola fuit Thrace; patria quoque iactor in illa
Auxilium superes casibus una meis.
Si modo mens eadem! nec quod sit iam mihi dives
Regia, Cecropia non minor arce, movet;
Nec patris offendunt casus, nec crimina matris;
Nec iam non felix omine Demophoon.
Quid si Phoebeam peterem, te coniuge, Troiam,
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,
Exemplum fidi non leve facta tori.
Illa pie, sic rumor ait, mendacia telae
Struxit, et instantes distulit arte procos
Quum properata palam revocaret stamina noctis,
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
AT tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
Phylli, times: ulli nubere, dura, potes!
Estque tibi pectus cuiusque accedere taedas?

---

Sabinus, Demophoontis ad Phylliden responsio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sabinus2.html.
