Latin
Lines 1.88-1.106
Sabinus, Demophoontis ad Phylliden responsio 1.88-106
Not analysed yet
Obstat perfidiae nec metus iste tuae?
Ah! tibi quantus erit facti rubor! ah! tibi quantus
Tum dolor, adspicies quum mea vela procul!
Damnabisque tuos sero temeraria questus!
Demophoon, dices, hei tnihi! fidus erat;
Demophoon rediit, et saevos forsitan Euros
Passus ,et hibernas dum quoque currit aquas.
Ah! cur nescio quam properavimus, hei mihi! culpam?
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem.
SIC tamen, ac potius sic perstes, quam mihi de te
Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor!
Quos tibi, me miserum! laqueos, quae fata minaris?
Et nimis audaces gens habet ista deos.
Parce, precor; famamque domus mihi crimen habentis
Perfidiae, gemina ne preme, dura, nota.
Excuset patrem fatis in parte relicta
Gnosis: non merui, cur ferar ipse nocens.
NUNC venti mea verba ferant, qui vela tulerunt.
Est animus reditus; sed pia causa tenet.