# Paridis ad Aenonen responsio 1.42-86

Sabinus, Paridis ad Aenonen responsio, Lines 1.42-1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sabinus/paridis-ad-aenonen-responsio/1.42

Inter Agenoreas constiteratque boves.
Victorem Alciden dominae quis pensa tenere
Crederet? at lanas nere coegit Amor.
Dicitur et Coa sedisse in veste puellae:
Illa Cleonaeo tecta leone fuit.
TE memini Phoebum, Aenone, mea crimina dico
Fugisse, et nostros praeposuisse toros.
Non ego praestabam Phoebo; sed tela Cupido
His in te voluit legibus ire sua.
Consolare tamen digna tua pellice damna:
Quam tibi praetulimus, rata puella Iove est.
Sed quod nata Iove est, minimum me tangit in illa;
Quod non est facies pulchrior ulla, nocct.
Atque utinam formae iudex incallidus essem
Creditus Idaeis, Pegasi Nympha, iugis!
Non mihi Iunonis, nec obesset Pallados ira,
Laudata est oculis quod Cytherea meis.
Dividit haec aliis flammas celeresque paresque:
Ut libitum est, nati temperat ipsa faces.
Non tamen evaluit vitare domestica tela
Quos aliis arcus, et sibi dura tulit.
Deprensam coniux illam in Mavorte dolebat.
Testibus hic Divis, cum Iove questus erat.
Iam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit:
Praetulit Anchisen bis habitura suum.
Anchisen propter voluit formosa videri;
Visaque post latam iacuit ulta deam.
Quid mirum est potuisse pari succumbere amori,
Immunis sub quo non fuit ipse Paris?
Quam laesus Menelaus amat, non laesus amavi;
Adiice non laeso quod comes ipsa fuit.
ET magnos, video, cogi mihi rapta tumultus;
Armataeque petunt Pergama mille rates.
Non vereor belli non sit causa probanda
Est illi facies digna movere duces.
Si mihi nulla fides, armatos respice Atridas:
Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est.
QUOD si vertendae spem mentis concipis huius,
Cur cessant herbae, carmina curve tua,
Quum te nec Phoebi solertior artibus ulla est,
Phoebeaeque Hecates somnia vera vides?
Tecum sideribus, tecum deducere lunam
Nubibus, et memini surripuisse diem.
Pascebam tauros, interque armenta leones
Obstupui placidos vocibus ire tuis.

---

Sabinus, Paridis ad Aenonen responsio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sabinus3.html.
