Latin
Lines 1.45-1.88
Sabinus, Ulyxis ad Penelopen responsio 1.45-88
Not analysed yet
Quaeque mihi Circe, quae sit mihi causa Calypso,
Iamdudum ignoto sollicitere metu.
Certe ego quum Antinoum, Polybumque, Medontaque legi,
Heu! toto sanguis corpore nullus erat.
Tot iuvenes inter, tot vina liquentia, semper
(Hei mihi! quo credam pignore?) casta manes!
Curve placent ulli, si sunt in fletibus ora,
Deperit et lacrymis non decor iste tibi?
Pacta quoque es thalamo, nisi mendax tela moretur;
Et coeptum revoces callida semper opus.
Ars pia! sed quoties oculos frustrabere lana,
Successum toties ars dabit ista tibi?
Au! melius, Polypheme, tuo superatus in antro,
Finissem ingratos ad mala tanta dies!
Threicio melius cecidissem milite victus,
Ismaron errantes quum tenuere rates!
Crudelemve illo satiassem tempore Ditem,
Quo redii Stygiis fata moratus aquis!
Vidi ubi (nequicquam quod me tua littera celat)
Sospes digresso quae mihi mater erat.
Rettulit illa domus eadem mala; meque querentem
Fugit, ab amplexu ter resoluta meo.
Phyllaciden vidi; contemptis sortibus ille
Primus in Hectoreas intulit arma domos.
Felix laudata cum coniuge! laeta per umbras
Illa suum fortes it comitata virum.
Necdum illi Lachesis dictos numeraverat annos:
Sed iuvat ante suum sic cecidisse diem.
Vidi, nec lacrymas oculi tenuere cadentes,
Deformem Atriden (hei mihi!) caede nova.
Illum Troia virum non laeserat; ille furentem
Nauplion, Euboicos transieratque sinus.
Quid refert? animam per vulnera mille profudit,
Iam reduci solvens debita vota Iovi.
Tyndaris has illi laetas pro foedere poenas
Struxerat, externos ipsa secuta viros.
Ah! mihi quid prodest (captivas Teucridas inter
Quum staret coniux Hectoris atque soror),
Defectis Hecuben potius legisse sub annis,
Ne tibi suspectus pellicis esset amor?
Prima meis omen metuendum puppibus illa
Fecit, non membris ipsa reperta suis.
Latratu miseras finivit moesta querelas,
Et stetit in rabidam protinus acta canem.