Latin
4
Sallust's Bellum Catilinae, Bellum Catilinae 4
Not analysed yet
4] 1 Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis, intentum aetatem agere; 2 sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. 3 Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam; 4 nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. 5 De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.