# Bellum Catilinae 61

Sallust, Bellum Catilinae, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/bellum-catilinae/61

61] 1 Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. 2 Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. 3 Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. 4 Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. 5 Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: 6 ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. 7 Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. 8 Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. 9 Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur. Sallust The Latin Library The Classics Page

---

Sallust, BELLUM CATILINAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.1.html.
