Latin · ~8 min
1.11 to 1.13
Sallust, Epistola ad Caesarem I 1.11-13
Not analysed yet
VIII. Haec magna remedia contra divitias statuo. Nam perinde omnes res laudantur, atque adpetuntur, ut earum rerum usus est: malitia praemiis excercetur. Ubi ea demseris, nemo omnium gratuito malus est. Ceterum avaritia bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros fana, atque domos vastat: divina cum humanis permiscet: neque exercitus, neque moenia obstant, quominus vi sua penetret: fama, pudicitia, liberis, patria, atque parentibus cunctos mortales spoliat. Verum, si pecuniae decus ademeris, magna illa vis avaritiae facile bonis moribus vincetur. Atque haec ita sese habere, tametsi omnes aequi, atque iniqui memorent, tamen tibi cum factione nobilitatis haud mediocriter certandum est: cuius si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt. Nam hi, si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum, quam invidi essent: quia desidia, et inertia, et stupor eos atque torpedo invasit; strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus existumant. IX. Sed, quid ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. Quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii Domitii magna vis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat: lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant, inhonestissuma? Unius tamen Marci Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum; sed virtus, vigilantia, labos, apud Graecos nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissumi nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti. Lucius Postumius, et Marcus Favonius, mihi videntur quasi magnae navis supervacua onera esse: ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid advorsi coortum est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt. Nunc, quoniam, sicut mihi videor, de plebe renovanda, corrigendaque disserui, de senatu, quae tibi agenda videntur, dicam.