# Epistola ad Caesarem I 1.17-20

Sallust, Epistola ad Caesarem I, 1.17 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/epistola-ad-caesarem-i/1.17

XI. Quod si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est (quippe quum illis maiorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit); sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque alterius potentia carior erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et ignavis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales. Quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine, et praesidii plus, et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reipublicae consiliis adfuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoris quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur; hae illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant. XII. Forsitan, imperator, perfectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat; quoque modo in multa et varia officia distribuantur; et quoniam iudicia primae classis mittenda putem, quae descriptio, qui numerus in quoque genere futurus sit. Eam hi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse: si hoc itinere uti decreveris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens, maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. Se me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quam primum respublica adiuvetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro, hortorque, ne clarissumus imperator, gallica gente subacta, populi romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate, ac per summam discordiam dilabi, patiaris.

---

Sallust, Epistola ad Caesarem I. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.ep1.html.
