Latin
1 to 9
Sallust, Fragmenta Historiarum 1-9
Not analysed yet
LIBER PRIMVS Res populi Romani M. Lepido Q. Catulo consulibus, ac deinde militiae et domi gestas composui. Nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum. Cato] Romani generis disertissimus paucis absolvit . . . Fannio veritatem [tradidit Sallustius ]. Recens scriptum. Nos in tanta doctissimorum hominum copia. ADNOTATIO SVPER LVCANVM Quod Cato hic rogatione Clodii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem regis Ptolemaei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat; meminit huius Sallustius in principio libri primi historiae. Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero. Nobis primae dissensiones vitio humani ingeni evenere, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis aut gloriae aut dominationis agit. Res Romana plurimum imperio valuit Ser. Sulpicio et M. Marcello consulibus, omni Gallia cis Rhenum atque inter mare nostrum atque Occanum, nisi qua a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense.