Latin
13 to 43
Sallust, Fragmenta Historiarum 13-43
Not analysed yet
Ex quo tempore maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati; adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur, genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiaris, neque alios pati. Omnium partium decus in mercedem corruptum erat. AVGVSTINVS Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves coepisse Sallustius . Tantum antiquitatis curaeque maioribus pro Italica gente fuit. Citra Padum omnibus lex Licinia ingrata fuit. Atque omnis Italia animis discessit. Post defectionem sociorum et Latii. Quippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus. Postremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare. Incidit forte per noctem in lenunculum piscantis. Bellum, quibus posset condicionibus, desineret. Nihil esse de republica neque libertate populi Romani pactum. Nexuit catenae modo. Libertatis insueti. Quis rebus Sulla suspectis maximeque ferocia regis Mithridatis in tempore bellaturi. Maturaverunt exercitum Dyrrachium cogere. Inde ortus sermo, percuntantibus utrimque: satin salve, quam grati ducibus suis, quantis familiaribus copiis agerent. ADNOTATIO SVPER LVCANVM Sulla de Asia regressus pugnavit cum Mario adulescente, qui victus Praeneste fugit. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Sallustius meminit . Et Marius victus duplicaverat bellum. Apud Praeneste locatus. Carbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit. Vt Sullani fugam in noctem componerent. Vt Sullae dominatio quam ultum ierat desideratur. Vt in M. Mario, cui fracta prius crura, bracchiaque, et oculi effossi, scilicet ut per singulos artus exspiraret. Et liberis eius avunculus erat. [38] Cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur. LYDVS The nomenclators, as Aemilius says in his commentary on the Histories of Sallustius, are those who indicate and name the Roman citizens. Igitur venditis proscriptorum bonis aut dilargitis. Nihil ob tantam mercedem sibi abnuituros. Quo patefactum est rempublicam praedae, non libertati repetitam. Et relatus inconditae olim vitae mos, ut omne ius in viribus esset.