# Fragmenta Historiarum 139.1-26

Sallust, Fragmenta Historiarum, 139.1 to 139.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/139.1

Quaesere. LIBER SECVNDVS [1] Cum praedixero positum insulae. [2] Sardinia in Africo mari facie vestigi humani in orientem quam occidentem latior prominet. [3] SOLINVS Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. [4] SERVIVS Troiano tempore invadendarum terrarum caussa fuerat navigatio, uti Sallustius meminit , facili tum mutatione sedum. [5] Nam procul et diversis ex regionibus. [6] Geryonis. [7] Vt alii tradiderunt, Tartessum Hispaniae civitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent. [8] Apollinis filius et Cyrenes. [9]. . . an Iolao . . . incertum tra[. . .] ariri [. .] is an testimonium adscitae gentis. Balaros Corsi transfugas [Pa]llanteos, alii Numidas, pars Hispanos putant [de] Poenorum exercitu; genus ingenio mobili aut sociorum metu infidum [fu]sci veste cultu barba. Bello Celtiberico et lac[. . . . . . ] Daedalum ex Sicilia profectum quo Minonis iram atque opes fugerat. [10] SERVIVS Capys Campaniam, Helenus Macedoniam, alii Sardiniam secundum Sallustium tenuerunt. [11] Frugum pabulique laetus ager. [12] SERVIVS In Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit , apiastri similis. Haec comesa ora hominum rictus dolore contrahit et quasi ridentis interimit. [13] Sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope littora regebat Corsa nomine Ligus mulier. [14] Tarrhos. [15] Orbe terrarum extorres. [16] Ad hoc rumoribus adversa in pravitatem, secunda in casum, fortunam in temeritatem declinando corrumpebant. [17] SVETONIVS Ut Lenaeus Sallustium, quod Pompeium oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satira laceraverit . [18] Modestus ad alia omnia, nisi ad dominationem. [19] Multos tamen ab adulescentia bonos insultaverat. [20] Pompeius cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat. [21] Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex composito tribunus plebis C. Herennius prohibuerat. [22] Narbone per concilium Gallorum. [23] Quia corpore et lingua percitum et inquietem nomine histrionis vix sani Burbuleium appellabat. [24] Collegamque eius Octavium mitem et captum pedibus.

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
