Latin
139.130 to 139.151
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.130-151
Not analysed yet
[7] [disiunctus altissimo] flumine Diluno [ab hos]tibus, quem transgradi vel paucis prohibentibus nequibat, simulatis [transi]tibus aliis haud longe [a loco] illo classe, quam [evocarat], temereque textis ra[tibus] exercitum transduxit, [tum] praemisso cum equitibus Manio legato et parte navium longarum ad . . . insulam pervenit, [ratus] improviso metu [posse] recipi civitatem commeatibus Italicis opportunam. Atque illi loco freti ni[hil de] sententia mutavere; quippe tumulum lateribus in mare et tergo editis, [ad hoc] fronte ut angusto [ita] harenoso ingressu, du[plici muro muniverant]. [8] Male iam adsuetum ad omnis vis controversiarum. [9] Exercitum maiorum more verteret. [10] Equis et armis decoribus cultus. [11] SERVIUS Curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent . [12] At illi, quibus vires aderant, cuncti ruere ad portas, inconditi tendere. [13] Dedecores inultique terga ab hostibus caedebantur. [14] Ad Cyzicum perrexit firmatus animi. [15] Castrisque collatis, pugna tamen ingenio loci prohibebatur. [16] SERVIVS Sallustius duces laudat, qui victoriam incruento exercitu reportaverunt . [17] Vnde pons in oppidum pertinens explicatur. [18] Exaudirique sonus Bacchanaliorum. [19] Quarum unam epistulam forte cum servo nancti praedatores Valeriani scorpione in castra misere. [20] Et onere turrium incertis navibus. [21] Manus ferreas et alia adnexu idonea iniicere. [22] Saxaque ingentia et orbes axe iuncti per pronum incitabantur, axibusque eminebant in modum erici militaris veruta binum pedum. [23] Duos quam maxumos utris levi tabulae subiecit, qua super omni corpore quietus invicem tracto pede quasi gubernator existeret; ea inter molem atque insulam mari vitabundus classem hostium ad oppidum pervenit. [24] Et morbi graves ob inediam insolita vescentibus. [25] SERVIVS Virgilius in peste describenda ordinem secutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta. [26] Quia prominens aquilonibus minus gravescit quam cetera. [27] Ne simplici quidem morte moriebantur. [28] Vt sustinere corpora plerique nequeuntes arma sua quisque stans incumberet.