# Fragmenta Historiarum 139.159-160

Sallust, Fragmenta Historiarum, 139.159 to 139.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/139.159

8 An dubium habetis num officere quid uobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus uobis circumuentus erat, tamen prius illi inuidiam metuere quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. 9 Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat seruitium, finem mali credebatis : ortus est longe saeuior Catulus. 10 Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. 11 Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L Quintium uidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si prius quam uos seruiundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his ciuilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in uobis sit. 12 Itaque cetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, uis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. 13 Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis, neu nomina rerum ad ignauiam mutantes, otium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso frui, si uera et honesta flagitium superauerit, non est condicio : fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum aduortere et, nisi uiceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior est, artius habebunt. 14 "Quid censes igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omnium, omittendum morem hunc quem agitis, impigrae linguae, animi ignaui, non ultra contionis locum memores libertatis; 15 deindene uos ad uirilia illa uocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauerecum uis omnis, Quirites, in uobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro uobis agere aut non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem expectatis? 16 Magna illa consulum imperia et patrum decreta uos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque licentiam in uos auctum atque adiutum properatis.

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
