Latin
139.161 to 139.162
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.161-162
Not analysed yet
17 Neque ego uos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem uolens iure gentium res repeto; et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem uostrum praebeatis censebo. 18 Gerant habeantquc suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. 19 Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia uostra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt uires, sic neque absoluit cura familiari tam parua res, et ignaui cuiusque tenuissumas spes frustratur. 20 Quae tamen quamuis ampla, quoniam seruiti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et uostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cauendus dolus est. 21 Namque alio modo neque ualent in uniuorsos neque conabuntur. Itaque simul conparant delenimenta et differunt uos in aduentum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in ceruices suas, mox dempto metu lacerant. 22 Neque eos pudet, uindices uti se ferunt libertatis, tot uiros sine uno aut remittere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. 23 Mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem uolentibus uobis esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. 24 Verum, Quirites, antea singuli ciues in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat. 25 Itaque uerborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. 26 Verum occupauit nescio quae uos torpedo, qua non gloria mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignauia mutauistis, abunde libertatem rati, [scilicet] quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. 27 Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias magistratibus. 28 Ita pugnatur et uincitur paucis; plebes, quodcumque accidit, pro uictis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint quam uos repetiueritis libertatem.