# Fragmenta Historiarum 139.163-187

Sallust, Fragmenta Historiarum, 139.163 to 139.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/139.163

[35] Fine inguinum ingrediuntur mare. [36] Postquam egressus angustias. [37] Nam qui enare conati fuerant, icti saepe fragmentis navium, aut adflicti alvos undarum vi, mulcato foede corpore, postremo interibant tamen. [38] Neque iam sustineri poterat immensum aucto mari et vento gliscente. [39] PROBVS [sos] . . . unum Graecum legi in Sallustio secundae declinationis, si faciens genetivo, haec Amisos, huius Amisi. [40] Castella, custodias thesaurorum, in deditionem acciperent. [41] At Oppius, postquam orans nihil proficiebat, timide veste tectum pugionem expedire conatus a Cotta Volscioque impeditur. [42] Dicit se eius opera non usurum, eumque ab armis dimittit. [43] SERVIVS Lata autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit. [44] Speciem efficit Scythici arcus. [45] Vtque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera. [46] Qua tempestate vis piscium Ponto erupit. [47] Mari nomen inhospitali quaesierant. [48] Namque primum Iasonem novo itinere maris Aeetae hospitis domum violasse. [49] Primum Graecorum Achillem. [50] Igitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. [51] PORPHYION Anacreon, lyricus poeta, Teius fuit, ab urbe Teio, quam in Paphlagonia esse Sallustius indicat, cum de situ Pontico loquitur . [52] Per hos [Halys] fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persicis. [53] Dein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, a Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae. [54] Namque omnium ferocissimi ad hoc tempus Achaei atque Tauri sunt, quod, quantum ego coniicio, locorum egestate rapto vivere coacti [55] Quem trans stagnum omnis usque ad flumen. [56] Scythae Nomades tenent, quibus plaustra sedes sunt. [57] NONIVS Proximum . . . Sallustius in situ Ponti de promunturiis Paphlagonum et eo quod Criumetopon appellavit, posuit . [58] Nomenque Danuvium habet, quoad Germanorum terras adstringit. [59] GELLIVS Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt . . . maximum esse Nilum consentitur; proxima magnitudine esse Istrum scripsit Sallustius .

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
