# Fragmenta Historiarum 139.221-251

Sallust, Fragmenta Historiarum, 139.221 to 139.251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/139.221

[93] Quod ubi frustra temptatum est, socordius ire miles occipere, non aptis armis, ut in principio, laxiore agmine. [94] Nam tertia luna erat, et sublima nebula coelum obscurabat. [95] Coniuratione claudit. [96] Ac tum maxime, uti solet in extremis rebus, sibi quisque carissumum domi recordari, cunctique omnium ordinum [munia]extrema sequi. [97] Perculsis et animi incertis succurritur. [98] Muros successerant. [99] Contra ille calvi ratus quaerit, extnisne an somnio portenderetur thesaurus. [100] Dubius consilii. LIBER QVARTVS [1] At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgavit. [2] Eum atque Metrophanem senatus magna industria perquirebat, cum per tot scaphas, quas ad ostia cum paucis fidis percuntatum miserant. [3] Turmam equitum castra regis succedere, et prope rationem explorare iubet. [4] Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit. [5] Quo cupidius in ore ducis sese quisque bonum et strenuum ostentantes. [6] At Lucullum regis cura machinata fames brevi fatigabat. [7] Qua nocte ipse fiebat anceps. [8] Ita castra sine volnere introitum. [9] Et reversi postero die multa, quae properantes deseruerant in castris, nancti, quum se ibi vino ciboque laeti invitarent. [10] Tenuit Lucullus thesauros, custodias regias. [11] Aenum et Maroneam viamque militarem. [12] SERVIVS Moesii, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos . [13] Bizone. [14] Hi locorum perignari et soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia scutorum fuerat, ea arte se quisque in formam parmae equestris armabat [scuto]. [15] Coria recens detracta quasi glutino adolescebant. [16] Rursus iumenta nacti ad oppidum ire contendunt. [17] Omnis, quibus senecto corpore animus militaris erat. [18] Sorte ductos fusti necat. [19] Omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunturia, Bruttium et Sallentinum. [20] Italiae plana ac mollia. [21] Ad Siciliam vergens faucibus ipsis non amplius patet milibus quinque et triginta. [22] Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse; sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. Ut autem tam curvom sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit.

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
