Latin
139.301 to 139.332
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.301-332
Not analysed yet
[68] Lucullus pecuniam Quintio dedit, ne illi succederetur. [69] Imperii prolatandi percupidus habebatur, cetera egregius. [70] PLUTARCH Sallustius says that [Lucullus'] soldiers were ill-disposed towards him at the very outset of the war, before Cyzicus, and again before Amisus, since they had to spend two consecutive winters in camp . [71] Apud Gorduenos amomum et alii leves odores gignuntur. [72] Tum vero Bithynii propinquantes iam amnem Arsaniam. [73] Simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acres invadunt [74] ISIDORVS Sallustius, auctor certissimus, asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari . . . qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; sed terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. [75] SCHOL. IN JVVENAL. Mesopotameni homines effrenatae libidinis sunt in utroque sexu, ut Sallustius meminit . [76] Clausi lateribus altis pedem. [77] Impotens et nimius animi est. [78] Sestertium tricies pepigit a C. Pisone. [79] Anxius animi atque incertus. [80] Qui proximi locos hostium erant. [81] Stolide castra suggressus. [82] Consilii aeger. [83] Ne inrumpendi po[ntis] . . . sublicibus cavata . . . essent. LIBER QVINTVS [1] Repente incautos agros invasit. [2] Simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentis tum et pacis modo effusas urbis . [3] Adeo illis ingenita est sanctitas regii nominis. [4] Et in proeliis actu promptus. [5] Peractis septuaginta annis armatus equum insilire. [6] Luxo pede. [7] Prohibebit nocere venenum, quod tibi datur. [8] Ceteri negotia sequebantur familiaria legatorum aut tribunorum, et pars sua commeatibus, mercatis . . . [9] Qui uxori eius frater erat. [10] Ex insolentia avidus male faciendi. [11] Legiones Valerianae comperto lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam, sese missos esse. [12] At Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere. [13] Sed ubi ille militum voluntatem causatus. [14] Regem aversabatur. [15] CHARISIVS Ostia exitus fluminum in mare neutro genere semper pluraliter dicuntur. Sed si urbem significare voles, singularem potius numerum observabis, quamvis Sallustius frequenter etiam plurali numero urbem significat.