Latin
139.374 to 139.413
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.374-413
Not analysed yet
[36] Manum in os intendens. [37] Ex parte cohortium praepropere instructa, stationes locatae pro castris. [38] In secunda cohortis festinas composuerat. [39] Profectus quidam Ligus ad requisita naturae. [40] Regressi ad faciliores ictus loco cedebant. [41] Pactione amisso Publio legato. [42] Hostes aut oppressi aut dilapsi forent. [43] Virtuti satis credebant. [44] Neu quis miles neve pro milite. [45] Vt res magis quam verba agerentur, liberos parentisque in muris locaverant. [46] Non repugnantibus modo, sed ne deditis quidem [armis bellum excitare metuentibus]. [47] Dorso fluctus trieris adaequata. [48] Et parvis modo velorum alis demissis. [49] Impediebant iussa nautarum. [50] Dum inferior omni via grassaretur. [51] Atque ipse cultus rei. [52] Genua patrum advolvebantur. [53] Rumore primo. [54] Admodum vanus. [55] SERVIVS Orion oritur ut Sallustius dixit iuxta solis aestivi pulsum. [56] Soleas festinate. [57] Bene posita urbs. [58] Imbecilla est fortitudo, dum pendet. [59] Nihil socordia claudicabat. [60] Quae pacta in conventione non praestitissent. [61] Atque ea cogentis non coactos, scelestos magis quam miseros (?) obstringi. [62] Ad Iovis mandem (?) iram. [63] Publicum studiis corruperant me veri . . . unum p. . [64] At cum mandatum credat. [65] Confestim. [66] Luces. [67] Hic proconsule. [68] Cuncta potiendi. [69] Sciens horum. [70] Duci probare. [61] Non poeniturum. [62] Visuros. [63] SERVIVS Vices . . . pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet. [64] SERVIVS Vt primo mense veris novum dicatur ver, secundo adultum, tertio praeceps; sicut etiam Sallustius dicit ubique. Sallust The Latin Library The Classics Page