Latin
139.51 to 139.66
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.51-66
Not analysed yet
13 Per uos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate aduorsa et consulite rei publicae. 14 Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes prouinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint. [45] ASCONIVS Nam neque apud Sallustium, neque apud Livium, neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo [legis est] mentio, praeter eam, quam in consulatu [tulit invita] nobilitate, magno populi studio, ut eis [qui tribuni plebis] fuissent, alios quoque magistratus [capere] liceret, quod lex a dictatore Sulla paucis [ante annis] lata prohibebat. [46] Inter laeva moenium et dextrum flumen Turiam, quod Valentiam parvo intervallo praeterfluit. [47] Perperna tarn paucis prospectis vera est aestimanda. [48] Dubium, an insula sit, quod Euri atque Africi superiactis fluctibus circumlavitur. [49] Apud latera certos locaverat. [50] Occurrere duces et proelium accendere, adeo uti Metello in sagum ,Hirtuleio in brachium tela venirent. [51] Vespera. [52] Neque inermos ex proelio viros quemquam agnoturum. [53] Communem habitum transgressus. [54] Equo atque armis insignibus. [55] Antequam regressus Sertorius instruere pugnae suos quiret. [56] Neque subsidiis, uti soluerat, compositis. [57] Avidis ita atque promptis ducibus, ut Metellus ictu tragulae sauciaretur. [58] Haec postquam Varro in maius more rumorum audivit. [59] At Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria concurrentium undique virile et muliebre secus omnium visebatur. Eum quaestor C. Urbinus aliique, cognita voluntate, cum ad cenam invitavissent, ultra Romanorum ac mortalium etiam morem curabant, exornatis aedibus per aulaea et insignia, scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis; simul croco sparsa humus, et alia, in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti transenna demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam capiti imponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur. Toga picta plerumque amiculo erat ei accumbenti; epulae quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam, sed trans maria ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quibus rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maxime apud veteres et sanctos viros, superba illa, gravia, indigna Romano imperio aestimantis.