# Fragmenta Historiarum 139.67-76

Sallust, Fragmenta Historiarum, 139.67 to 139.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/139.67

[60] Eodem anno in Macedonia Gaius Curio, principio veris cum omni exercitu profectus in Dardaniam, a quibus potuit, pecunias Appio dictas coegit. [61] Serum enim bellum in angustiis futurum. [62] Immane quantum animi exarsere. [63] Iter vertit ad Corycum urbem, inclitam portu atque nemore, in quo crocum gignitur. [64] Fessus in Pamphyliam se receperat. [65] Omnis, qui circum sunt, praeminent altitudine milium passuum duorum. [66] Nisi qua flumen Clurda Tauro monte defluens. [67] Genus hominum vagum et rapinis suetum magis quam agrorum cultibus. [68] Hi sunt, qui secundum pocula et alias res aureas diis sacrata instrumenta convivio mercantur. [69] [ad impetum omnia para]re. Dein signo dato praecipiti iam secunda vigilia simul utrimque pugnam occipiunt, magno tumultu primo eminus per obscuram noctem tela in incertum iacientes, post, ubi Romani de industria non tela neque clamorem reddebant, perculsos formidine aut desertam munitionem rati avide in fossas et inde velocissimum genus per vallum properat. At superstantes tum denique saxa, pila, sudes iacere et multos prope egressos comminus plagis aut omni re deturbare; qua repentina formidine pars [in] vallo transfixa, alli super tela sua praecipitati, ruinaque multorum fossa semipletae sunt, ceteris fuga tuta fuit incerto noctis et metu insidiarum. Dein post paucos dies egestate aquae coacta deditio est, oppidum incensum et cultores venundati eoque terrore mox Isaura Nova legati pacem orantes venere obsidesque et iussa facturos promittebant. Igitur Servilius prudens ferociae hostium, neque illis taedium belli, sed repentinam formidinem pacem suadere, ne de missione mutarent animos, quam primum moenia eorum cum omnibus copiis accessit, mollia interim legatis ostentans et deditionem cunctis praesentibus facilius conventuram. Praeterea milites a populationibus agrorum et omni noxa retinebat; frumentum et alios commeatus oppidani dabant ex eorum voluntate; ne [se] suspectum haberent, castra in plano locaverat. Deinde ex imperio datis centum obsidibus urbi perfugae, arma tormentaque omnia poscebantur, iuniores primum ex consilio, deinde uti quisque acciderat, per totam urbem maximo clamore tumultum faciunt, neque se arma neque socios, dum animae essent, prodituros firmabant. At illis quibus aetas imbellior et vetustate vis Romana multum cognita erat, cupere pacem, sed conscientia noxarum metuere, ne datis armis mox tamen extrema victis paterentur. Inter quae trepida cunctisque in unum tumultuose consultantibus Servilius futilem deditionem ratus, ni metus urgeret, de inproviso montem, ex quo in iuga oppidi teli coniectus erat, occupavit sacrum Matri Magnae; et in eo credebatur epulari diebus certis dea, cuius erat de nomine, exaudiri sonores . . .

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
