Latin
49 to 66
Sallust, Fragmenta Historiarum 49-66
Not analysed yet
Nam Sullae dominationem queri non audebat . . . qua fuit offensus. Mox tanta flagitia in tali viro pudet dicere. Vt in ore gentibus agens. Insanum aliter sua sententia atque aliorum mulierum. PLUTARCH . . . Sulla . . . was living in lewdness and adultery, as Sallustius says. Idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expetatione, neque sane ambiti publice. Quin lenones et vinarii laniique, [et] quorum praeterea volgus in dies usum habet, pretio compositi. Tyrannumque et Cinnam maxima voce appellans. Magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta. Vti Lepidus et Catulus decretis exercitibus maturrime proficiscerentur. Tunc vero Etrusci cum ceteris eiusdem causae ducem se nanctos rati maximo gaudio bellum irritare. Prudens omnium, quae senatus censuerat. Igitur senati decreto serviundumne sit? Plebei tribuniciam potestatem. Lepidum paenitentem consili. Etruria omnis cum Lepido suspecta in tumultum erat. Nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura. Philippus], qui aetate et consilio ceteros anteibat.