Latin
68 to 96
Sallust, Fragmenta Historiarum 68-96
Not analysed yet
Fugam maturabat. Numeroque praestans, privos ipse militiae. Apud Mutinam. SERVIVS Cosas, civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium. Profectionem festinantes. M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso, segnior, neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat. Ardebat omnis Hispania citerior. Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer aetati concederet Mamerci. Togam paludamento mutavit. Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius peracta primo per ignobilitatem deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivos facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Neque illis anxius, quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, quia reliqua gloriosius retinebat. Et ei voce magna vehementer gratulabantur. Inter arma civilia aequi boni famas petit. Cui nisi pariter obviam iretur. Cuius advorsa voluntate colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum, et exercitus Sullae datus est. Hispaniam sibi antiquam patriam esse. Modico quoque et eleganti imperio percarus fuit. Salinator in agmine occiditur. HIERONYMVS . . . qui propter amorem historiarum Sallustii Calpurnius cognomento Lanarius sit Paucos saltum insidentes. Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur. Cum Sertorius neque erumpere tam levi copia navibus. More humanae cupidinis ignara visendi. Quas duas insulas propinquas inter se et decem milia stadium procul a Gadibus sitas constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere. Insulas fortunatas [quas Sallustius ait ]inclitas esse Homeri carminibus. Traditur fugam in Oceani longinqua agitavisse. Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est. Transgressos omnis recipit mons Belleia praeceptus a Lusitanis. Et mox Fufidius adveniens cum legionibus, postquam tam altas ripas, unum haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti quam suis opportuniora videt. Domitium proconsulem ex citeriore Hispania cum omnibus copiis, quas paraverat, arcessivit.