# Fragmenta Historiarum 97-138

Sallust, Fragmenta Historiarum, 97 to 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/fragmenta-historiarum/97

Gens raro egressa finis suos. Ac per omnem provinciam magnae atque atroces famae erant, cum ex suo quisque terrore quinquaginta aut amplius hostium milia, novas immanis formas [e finibus] oceani appulsas, corporibus hominum vesci contenderent. Equi sine rectoribus exterriti aut saucii consternantur. Sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere. Et numeri eorum Metellus per litteras gnarus. Illo profectus vicos castellaque incendere et fuga cultorum deserta igni vastare, neque late aut securus nimis, metu gentis ad furta belli peridoneae. Iam repente visus lenire Tagus. Consedit in valle virgulta nemorosaque. Neque se recipere aut instruere proelio quivere. Et Diponen validam urbem multos dies restantem pugnando vicit. Lusitaniae gravem civitatem. Ille Conisturgim apud legiones venit. Iussu Metelli Celeris cornicines occanuere tubis. Sanctus aliter et ingenio validus. Neque detrusus aliquotiens deterretur. Sertorius, portis turba morantibus et nullo, ut in terrore solet, generis aut imperi discrimine, per calonum corpora ad medium quasi, dein super adstantium manibus in murum attollitur. Occupatusque collis editissimus apud Ilerdam et eum multa opera circumdata. Illum raptis forum et castra nautica Sertorius mutaverat. Itaque Servilius aegrotum Tarenti collegam prior transgressus. Lyciae Pisidiaeque agros despectantem. Ad Olympum atque Phaselida. Ad Corycum. Apud Corycum. Apud Lete oppidum. Repulsus a Lete oppido. Ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus. Vacuam istam urbem hominibus militari aetate. Dubitavit acie pars. Obviam ire et commori hostibus. Locum editiorem, quam victoribus decebat, capit. Et stationes sub vineas removebat. At inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum. Cum murum hostium successisset, poenas dederat. Nisi cum ira belli desenuisset. Militiae periti. Doctus militiam. Egregius militiae. Diei medio. Solis viis. Animi immodicus. Agreste. Quos inter maxime.

---

Sallust, FRAGMENTA HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.frag.shtml.
