Latin
1.6 to 1.10
Sallust, Invectiva in Ciceronem 1.6-10
Not analysed yet
IV 1. Quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaveris, aut si retices, cui dubium potest esse: opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium parasti? 2. Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius virtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque terrore neque gratia removetur a vero, amicitia tantum ac virtus est animi. V 1. Immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: laquo; o fortunatam natam me consule Romam! raquo; te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum revocaveras. VI 1. Atque parum quod impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet, satis est perpessos esse. etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis insectabere? laquo; cedant arma togae, concedat laurea linguae. raquo; quasi vero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit. VII 1. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti, ancillaris; cuius ope de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faves; qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petulantissimis verbis laedis, laudas Caesarem. quem maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans, aliud sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti, levissime transfuga, neque in hac neque in illa parte fidem habens.