# Oratio Macri 1.1-3

Sallust, Oratio Macri, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sallust/oratio-macri/1.1

Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius a maioribus relictum uobis et hoc a Sulla paratum seruitium interesset, multis mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris sui tribunos plebis. Nunc hortari modo relicuom est et ire primum uia qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex uobis, quae metum uicit, statui certaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omnino non certauisse. Quamquam omnes alii, creati pro iure uostro, uim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in nos conuortere, meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, aerarium, exercitus, regna, prouincias occupauere et arcem habent ex spoliis uostris; cum interim, more pecorum, uos, multitudo, singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere, nisi quia uobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. ltaque concessere illuc omnes; at mox, si uostra receperitis, ad uos plerique : raris enim animus est ad ea quae placent defendunda; ceteri ualidiorum sunt. An dubium habetis num officere quid uobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus uobis circumuentus erat, tamen prius illi inuidiam metuere quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat seruitium, finem mali credebatis : ortus est longe saeuior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L Quintium uidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si prius quam uos seruiundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his ciuilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in uobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, uis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis, neu nomina rerum ad ignauiam mutantes, otium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso frui, si uera et honesta flagitium superauerit, non est condicio : fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum aduortere et, nisi uiceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior est, artius habebunt.

---

Sallust, Oratio Macri. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sall.macer.html.
