Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 2
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Phalecus annos natus CXXXIV genuit Ragavum e Ziura conjuge sua: vixitque adhuc annis CCIX. usque ad LXXVII (2i) annum Seruchi. Genuit filios et filias. Obiit ætatis anno CCCXLIII. Phaleci ætate terra divisa est: nain et Phalecus divisionem signilicat. Iste quidem patri suo praemortuus est. In ejusdem ætatem turris quoque opificium incidit: itemque loquelæ, quae eatenus una fuerat, in plurimas dialectos pro numero tribuum divisio: qua super re cum divina Scriptura historiei externi consentiunt. Conficiuntur itaque a diluvio usque ad turrim procreationes quinque annique DXXV. Ab Adamo autem procreationes quindecim anniquc MMDCCLXVII.