# Summarii Temporum 3.3

Samuel Aniensis, Summarii Temporum, Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-aniensis/summarii-temporum/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-aniensis/summarii-temporum/3.3

i. Haud pauci enimvero prudentissimi historici ad procreationcm annorumque numerum Cainanum adjunguntcum annis ex; eumque aiunt Arpbaxade natum Salaeque parentem. Rem autem ita describunt: Arphaxades annos natus CXXXVII ex Rabuia uxore sua genuit Cainanum: cumque adhuc annis CCCCIII vixisset, exstinctus est. Cainanus annos natus cxx Salam e Secha uxore sua suscepit: cumque adhuc annis CCCLXXXXVII vixisset, obiit. Porro hujus rei testibus utuntur celeberrimis doctissimisque viris, Origene scilicet Gregorioque Theologo atque Epiphanio Cyprio: imo adeo Luca evangelista sancti Spiritus pleno, qui illum in suam genealogiam intulit (24). De horum ergo sententia Abrahamus quidem vicesimum primum locum post Adamum occupat. Summa autem annorum, quos Eusebius ab Adamo ad Abrahamum MMMCLXXXIV scribit, ad MMMCCCIV consurgit. i. Insuper et Moses Chorenensis comparativum laterculum instruens stirpium quæ a tribus Noachi filiis ad Abrahamum usque pertingunt, eumdem patriarcham Cainanum in suam historiam inserendam curavit, quartum a Noacho et a Semotertium: cademque ratione Thiram a Noacho quartum, tertium amem a Iabetho: tum denique Mestraimum quartum a Noacho, tertiumque a Chamo dicit. Qua de re idem Moses historicus hoc pacto scribit (25): < Arduum scilicet esse, rationem temporum inde usque abs reruin origine exploratam habere atque colligere: multo vero difficilius, ipsas hominum propagines consequenter a tribus Noacbi tiberis pervestigare. Quandoquidem et divinae litteræ, delecta ea, quae ad se pertinebat, • Semi prosapia, reliquarum nullam rationem habuerunt, tanquam spretarum videlicet neque dignarum quae in orationis suæ textum insererentur. » Rursusque ait; « Licet id in nullo interpretationis nostrae exemplari exaratum occurrat, ncque in ullo Chronico exstet, præterquam apud eruditum quemdam ingeniosumque Syrum hominem; nihilominus plane nobis conslare Mestraimum enmdem esse atque Mezraimum, qui quidem Ægyptus videtur, uti Nebrothus Belus est. » Jam et harum trium genUum sic laterculum digerit: Deinde addit: « In Chami quidem usque ad Ninum progenie annos, quibus quisque procreavit, nusquam expressos reperiri, vel ad nos certe non pervenisse: tum et de Jabetho nostro satis certum nihil tradi; nihilominus expositum harum trium familiarum genus eatenus esse verissimum, quatenus procreationes undecim sunt usque ad Abrahamum, Ninyam atque' Aramum. Araeus enim duodecimum locum obtinet posteriorque Nino est: idemque. acerba ætate mortem ohiit a Samiramide caesus. » De his autem haud est cur quisquam dubitationem prae se ferat. Quippe ait: « Certiora quaeque ex variis historiis pro virili parte dccerpsi quae a nemine prudente oppugnatum iri puto, nisi aliqui forte veritatis exstinguendæ cupiditate laborant: qui si qui sunt, isthoc quidem se pacto quantum libet oblectent. ».

---

Samuel Aniensis, Summarii Temporum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0249c/stoa001/stoa0249c.stoa001.opp-lat1.xml.
