Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 3
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nos igitur jam inde a tribus Noachi liberis usque ad divini Verbi revelationem singillatim scribere ordiamur, primum quidem Scmi propaginem, dcindc Chami, postremo labethi. Semum, Noachi natum maximum, gentes exteræ Zeruani nomine denotant, Chamum Titani, labethum lapitostis. Neque his solum, verum etiam reliquis patriarchis capto initio ab Adamo inconditas appellationes affingunt, atque annorum numerum uniuscujusque proferunt: nempe sic: «I. Alorus saris decem (26). >(Saro autem ter mille ac sexcentos annos contentos aiunt. Neros etiam quosdam et sosos adjungunt: nerum anni sexcenti conficiunt, sosum sesaginta.) Universam decem horum regum aetatem sana centum viginti definiunt, quae sunt annorum myriades tres supra quadraginta praetereaque bis mille anni. Hæc historiographi Chaldæorum. Nos vero incertis his prætermissis, aggrediamur ad dicendum quae divini libri hoc pacto tradunt.