Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 6
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Hactenus nos pro suscepto proposito posteros Semi ad adventum usque Christi divinis libris innixi digessimus. Nunc ad Chamum quæ pertinent scribenda sunt; haud sane, ut Semi, liberorum successio, sed annorum numerus, regum nomina, tum quænam gentes potentia auctae alterutras devicerunt, usque ad humanam Servatoris naturam. Ex eo igitur loco, in quo sermo noster substitit, cum Chami procreationes, prout eas sacrae Litteræ tradebant, descripsimus; exine, inquam, ordiatur narratio e certae fidei libris hausta, nempe secundum narrationes chronicorum Eusebii canonum historicique Armeniorum Mosis Chorenensis; quorum quidem postremus sic ait (67): «De Belo, cujus aetatemaximus noster progenitor vixit Haicus, multi multa variaque tradiderunt; ego autem quem Saturnum nuncupant atque Belum, Nebrothum fuisse aio: qua super re Ægyptii cum Mose conspirant, percensentes Vulcanum, Solem ac Saturnum, qui sunt Cbamus, Cusus ac Nebrothus, omisso Mestraimo: primum enim apud se hominem aiunt fuisse Vulcanum. Ergo ex hoc ipso Belo noster hicce tractatus inchoandus est. I. Belus universis Asiae provinciis, praeter Indos, dominatur annis LXII (68). H. Ninus item post Belum annis LII. Nini hujus quadragesimo quarto anno Abrahamus a Thara genitus est. III. Samiramis Niui conjux annis XLII. IV. Zames, qui et Ninuas, annis XXXII. V. Arius annis xxx. VI. Aralius annis XL. VII. Xerxes, qui et Baleus, annis xxx. VIlI. Armamithris annis XXXVIII. IX. Belochus annis XXXV. X. Baleus annis xv (69). XI. Altadas annis XXXII. XII. Mamelus annis XXX. Anno hujus quarto decimo Josephus obiit. XIII. Mamylus alter annis xxx. XIV. Sparaethus annis XL. XV. Manchaleus annis XXX. XVI. Sphaerus annis xx. Hujus anno tertio Cecrops Atbenis primus regnavit. XVII. Ascades (70) annis XL. Hujus octavo anqo Moses jam octogenarius populum ex Ægypto subduxit. XVIII. Amyntas annis XLV. XIX. Belechus (71) annis xxv. XX. Balepares annis xxx. XXI. Lamprides annis XXXII. XXII. Pannyas annis XLV. XXIII. Sosarmus annis XIX. XXIV. Zosares annis XX. XXV. Lamprides annis XXX. XXVI. Mithraeus annis XXVII. XXVII. Tautanes annis XXXI. Anno Tautanis vicesimo quinto urbs Ilium capta est. XXVIII. Teutaeus annis XL. XXIX. Otheneus annis XXX. XXX. Dercyllus annis XL. XXXI. Eupalles annis XXXVIII. Tertius ac tricesimus hujus annus incidit in quartum Solomonis annum atque in templi opificium. XXXII. Lavosthenes annis XLV. Gens Judaica bifariam dividitur. XXXIII. Pertiages (72) annis XXX. XXXIV. Ophrates annis XX. XXXV. Ophratanes annis L. XXXVI. Acrapales annis XLII. XXX VII. Thonnus Concolerus, Græce dictus Sardanapallus, annis xx.