Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 7
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Priores duas genealogias, Semi videlicet atque Chami, breviter receosuimus, easdemque, quantum licuit, per succesaiones et tempora ad cum annum usque deduximus, quo manifestatus est Dominus qui bumanam sponte naturam adscivit. Age nune, quod superior oratio nostra promisit, ad Jabethi quoque progeniem describendam accedamus: cujus successivæ procreationes ad Parthos usque defluunt, quo fit ut eum denique, qui fecit utraque unum, Dominum, inquam, nostrum contingamus. Cum igitur praedicti sermonis nostri cursus ad Thorgomum devenerit, sequitur ut ab eo loco narrationem rursus exordiamur. i. A Thorgomo ait (Moses Chorenensis, 1, 9) procreatum Haicum. Jam hic Haicus ex eorum erat gigantum numero qui arrogantia tumidi impium consitium construendæ turris pepererunt; quique post cjus immanis aedificii ruinam cum jam inter se propter linguarum divisionem non intelligerent, superbia elati mutuum dominatum affectabant. Is, inquam, Haicus Belo obsistere ausus est, cujus studium eo spectabat ut, cunctis sibi subjectis, generalem tyrannidem exerceret. Ne Belo igitur obtemperaret Haicus, cum filio, quem Babylone susceperat, Armenaco, petit Araratiam, trecentis viris aliisque advenis, qui se illi adjunxerant, cor. roboratus. Ibi vero ad montis radices domicilium excitat, idque mox Armenaci filio Cadmo IUribuens, longius ipse progressus est ad regionem quamdam inter solis occasum et septentrionem sitam, quam et Harchiam nuncupavit. Interim Belus in reliquos omnes dominatum adeptus, Haicum quoque Babylonem accersit: cumque Haicus mandata non faceret, egreditur adversus eum Belus immani arrogantia elatus. Sed enim telo ictus ab Haico vita spoliatur: qui quidem haud paucis post annis vita producta, ditionis bæredem monens reliquit Armenacum. I. Armenacus (14) Haici filius, post obitum patris, fratres duos Chorum et Manavazum in Harcbensi provincia reliquit, itemque Bazum Manavazi (15) filium. Porro a Manavazo Bazoque dictae feruntur satrapiae Manavazia et Beznunia, itemque ea quae Ordunia appellatur: a Choro autem gentes Chorchoruniæ. Ipse vero Armenacus ultra transgressus, in planitie consedit jugis circumdata, quorum elatiori nomen fecit Aragazo: tum Armæiso post aliquot vitae annos genito, diu exin superstes demum naturae satisfecit. Armæisus (16) Armenaci filius stationem sibi in colle ad amnis ripam ædificat. Atque stationem quidem suo de nomine Armaviram appellat, amnem autem es Erasto nepote suo Eraschem vocitat (17). Mox Saræum filium, prole divitem atque voracem (18), boream versus in campestrem locum eminuit satis uberem et fructuosum. Huius de nomine regio illa Siracia nuncupata est. Jam Armæisus Amasiam procreavit, diuque adhuc vita usus supremum diem obiit.