# Summarii Temporum 7.7

Samuel Aniensis, Summarii Temporum, Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-aniensis/summarii-temporum/7.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-aniensis/summarii-temporum/7.7

Araeus pulcher Arami filius eumdem honorem, quo pater affectus fuerat, a Nino retulit. Nino autem exstincto proterva illa Samiramis Aræum cupiditati suae minime obsequentem bello persecuta est, ut in suam potestatem redigeret, qui interim in conflictu bellico periit. Exinde impudens eadem Samiramis munitum illud oppidum condidit, cui ad hanc usque diem manet appellatio Van (25): in Cardosium autem, Araei filium captum, Araci nomen transtulit. Illa mox a Zoroastre mago, Mediae principe, bello appetita est: ab eo scilicet Zoroastre, cui quotannis in Armeniam ventitans Assy. nam regendam permittebat. Id bellum Aræo quoque AraBi filio fatale fuit: quin et impura Samiramis dum| fugam in Armeniam molitur, Zamæi filii sui manu, qui est Ninuas, interfecta est.

---

Samuel Aniensis, Summarii Temporum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0249c/stoa001/stoa0249c.stoa001.opp-lat1.xml.
