Latin
10.4 to 10.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 10.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque alii bubonem, alii scopem, alii merulam, alii cypselum exponunt: Aliqui etiam testudinem. Sed nemini venit in mentem de serpente hic agi, multo minus de acontia. Quod in tractatu de serpentibus planum facimus. Ibidem docemus vn) chephir &in sachal &vias tseboa, non solum quadrupedum, sed &serpentum esse nomina. Nempe 40) chephir, ut leonis, ita etiam draconis catulum sonat. Ut sysablon apud Arabes ad utrumque est aequivocum. Itaque ens) chephirim Graeci nonydracones reddunt Job. 4. 10. &38. 39. Et iisdem Orio sachal est aspis Ps. 90. mum (Hebr. 91.) 13. Quia ut in leonibus horto sachal est leo niger, ut supra observatum, ita etiam aspis in serpentibus niger est, quod ex Aeliano, Pausania &Avicenna probare sit obvium. Puto igitur in his Psalmi, Super sachal &pethen ambulabis, conculcabis chephir &thannin, censeri perperam O sachal &vno chephir inter leonum genera, &ad aspides aut dracones tam pertinere quam II pethen &pan thannin. Leones enim cum draconibus jungi non solent, nec eodem modo calcantur. Pari ratione piax tseboa non solum est hyaena quadrupes, sed &hyaena serpens. Ut enim ab Hebraeis max tseboa, sic a Graecis ἡ ὑαίνη ponitur inter serpentum species. Quae cum hyaena quadrupede legitur duo habere communia, unum quod colore varia est, alterum quod alternat sexum. Proinde 1 Sam. 13. 18. vallem Tseboim Hebraei ab hyaenis quadrupedibus appellari non putant, sed a viperis ita dictis, quibus haec vallis foecunda fuerit. Neque id novum ut serpens cum fera quadrupede commune nomen habeat. Sic enim aspis Aethiopice τ70: tachuola dicitur, id est lupus. Et cenchrines in Nicandro λέων αἴολος leo varius. Etiam in toto genere ii peccant qui Job. 4010. omnia behemoth pro elephante habent. Elephas enim est animal mere terrestre: Sed behemoth amphibium &ex parte aquaticum. Quod haec docent v. 18. Ecce premat eum fluvius, non trepidabit: Securus erit, quamvis erumpat Jordanes super os ejus. Quae licet interpretes alio detorqueant, tamen Hebraea verba nullam aliam versionem admittere liquido constat. In amphibiis porro nullum occurrit animal cui conveniat descriptio es bebemoto praeter hippopotamum. Qui cum Leviathane seu crocodilo non sine causa jungitur, cum sit animal congener, atque ejusdem amnis incola. Proinde plerique veterum de utroque conjunctim agunt.