Latin
Cap. III
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quin auguriorum praesidem Deum creduntur Graeci veteres serpentis formâ coluisse, ac proinde Pythium, &Pythonem dictum, quia IOB pethen Hebraeis est serpentis species. Quid? quòd Python Mosi est AOb, voce ab Aegyptiis sumptâ, quibus obion hodieque serpentem sonat. Ita habet Kircheri Nomenclator cap. 15. Horus Apollo scribit ὕβᾶιον Hierogl. lib. 1. Nempe diabolus eâ formâ maximè coli voluit, quâ seduxit primos homines. Sed de serpente plura dicentur capite statim sequenti.