# Hierozoicon. Vol. 1 104

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/104

Neque enim propter celerem linguae vibrationem bilinguis à Plauto dicitur serpens, sed quia eam habet bisulcam; ut ipse in Poenulo testatur, Bisulci linguâ, quasi proserpens bestia. Proinde Philosophus asserit, ubi suprà δικρόαν ἀυτῶν ἄναι τὴν γλώτταν ἄκραν, summam eorum linguam esse bifidam, Unde Arabes in AAA] seu De serpente, Gγαν ἐρυθ Damire, capite lOUL Lingua ejus divisa est, propterea nonnulli α putant cum habere duas linguas. Et in seu De crococapite dilo terrestri, L ν ll, κ O CER ωτρ ψδαὶ, ολικτ ε Et postquam inquisivisset Sacerdos Abuchampha de virga crocodili terrestris, dixit eam esse ut linguan serpentis, quae radicem unam habet, sed bifida est. Alii trisulcam esse asserunt. Ita Plinius, (g) Lingua tenuissima serpentibus, & trisulca est. Quod Poëtae serè sequuntur. Virgilius, Georg. lib. 3. & Aen. lib. 2. Arduus ad solem, & linguis micat ore trisulcis Ovidius de dracone à Cadmo caeso, Metam. lib. 3. corpus tumet omne veneno, Tresque micant linguae. Et de dracone in Colchis velleris aurei custode, Me tam. lib. Qui crista, linguisque tribus praesignis. Seneca in Medea, versu 686. Hic sera serpens corpus immensum trahit, Trifidamque linguam exertat. Silius lib. 6. vers.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
