Latin
CAPUT QUARTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 109
Unproofread scanNot analysed yet
τάγος Omnium reptilium maximè spiritualis, &ignea naturae: unde est, quòd ver solos spiritus eximiam celeritatem consequitur, absque manuum, aut pedum, aut exterioris ullius organi adjumento, per quae reliqua moventur animalia; &in varias figuras se conformat ideoque inter gradiendum flexuoso fertur impetu quamlibet citissimè. A qua sententia parùm recedit Laurentius Ramiret, Pentecontarchi sui capite primo, ubi serpentem contendit non alia de causa dici φρόνιμον, Gen. 3. &Matth. 10. quàm quia nullum est animal, quod se insinuet magis. Unde ortum vult habere, quòd angues in Mercurii caduceo impliciti finguntur; quia summi Oratoris, qualis credebatur Mercurius, munus vel praecipuum est insinuatio. Addit Evam lusitare solitam cum serpente, eoque sinus ornare &collum ac brachia: ideoque monilia hodieque fieri ad serpentum similitudinem, quae Graeci ὄρεις appellant. Quod praeter Nicostratum &Athenaeum testatur etiam Clemens lib. 2. Paedagogi. Sed hae illius conjecturae longiùs petitae sunt, quàm ut me in assensum trahant. Maximè cùm v aut φρένησιν, vel pro corporis agilitate, vel pro insinuatione sumi nusquam legerim: &,ut demus alibi sic usurpari, tamen in Christi verbis, Este posνιμοι prudentes sicut serpentes, &simplices sicut columbae, ratio oppositionis docet vocem ρρόνιμοι intelligendam esse ut sonat. Neque enim corporis agilitas, aut insinuatio, sed prudentia simplicitati opponitur. Unde Martialis lib. 10. Epigr. 47. Prudens simplicitas, pares amici Et Paulus Rom. 16. 9. Velo vos sapientes, id est, prudentes, esse in bono, &simplices in malo. Itaque serpens verè DI id est, ορόνιμος, prudens, vel πανοῦργος callidus est, quantum in brutum cadere possunt calliditas, aut prudentia Quod ipsum in causa fuit cur hoc organo Diabolus uteretur ad seducendum hominem. Quasi fuerit vero similius à tam vafro animali tam vafra consilla proficisci, nè fraudem suboleret Eva. Id verò cùm Satanae successisset ex voto, Deus non illi solum, sed &serpenti maledixit, tanquam instrumento seductionis Ità judex falsarium unà cum calamo damnat, &sicarium cum suo telo. Et si quis cum jumento rem habuerat, divina lex jumentum etiam morte mulctari jubet, Levit. 20. 15. Et bovem cornupetam Deus una cum lomino occidi voluit, si quem feriisset per domini negligentiam, Exod. 21. 28. 29. In parte maledictionis est mutuum inter serpentem &hominem odium. Ponam inimicitias inter te &mulierem, Gen. 3. 15. Cujus odii ratione scribebat Hyperides (l) in Oratione contra Demadem, τοὺς ὅρειν (l) Suidas in μισητοὺς τι πάντας, odio dignos esse serpentes omnes, &Πagnαι Theocritus, idyll. ὄρεις. Ἐκ παιδὸς τὸν ψυχρὸν ὅφιν τὰ μάλιστα δέδοικο, A teneris fuit horrori mihi frigidus angitis. Plautus etiam in Mercatore, Act. 4. Nempe ruri est