Latin
11.9 to 11.11
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 11.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc pro pellibus vni thachas quibus tegebatur tabernaculum, Seniores &Hieronymus in lege habent δέρματα ὑακi tra pelles hyacinthinas, Aquila &Symmachus ιά τινα janthinas, Chaldaeus &Syrus venion sasgona id est hysginum, qui color janthino &hyacinthino vicinus est. Sed Hebraei uno thachas pro colore volunt esse animal, quamvis quale illud sit nondum constet. Et Talmudici quidem nugantur vnicorne fuisse, insigne sex coloribus, nec alia de causa creatum quam ut ex ejus pellibus tegeretur tabernaculum, quo facto ex hominum conspectu statim fuisse ablatum. At Aruc viverram esse statuit, &R. Sclomo taxum aut taxonem. Quod avide amplexi sunt recentiores, quia ad um flachas alladit tacus. Sed inanis est haec allusio, quia novum est taxi aut taxonis nomen. Atque ipsum animal veteribus prorsus ignotum. Aliud enim est melis. Nec ex taxi pellibus in Arabiae desertis tegi potuit tabernaculum, cum in calidis regionibus hoc animal raro nascatur. Nota imprimis Fzek. 16. 10. inter ornamenta sponsae cum lineis &scriceis vestibus, &coronâ, &inauribus, &monilibus, &armillis, poni calceamenta urini thachas, quod esset perridiculum, si taxus intelligeretur. Quis enim vel e faece plebis vellet ita calceari? Sic disputatur acriter quae animalia sint &vu echim Es. 13. 21. ubi de Babyloniis dicitur, &replebuntur domus eorum ornix ochim. Et Hieronymus quidem dracones habet. Ex Hebraeis alii seles, alii furones, alii mustelas, alii simias exponunt. Nostri mantichoras, martes, Faunos, ferales aves, noxia animalia. At mihi &ex ochim aliud non sunt quam ferarum ululatus quibus deserta personant, quomodo acceperunt omnes Scripturae interpretes ante Hieronymum. Et ex linguis Hebraeae affinibus confirmari videtur haec versio. Ex usa Linguae Syrae Dryx gallim Graeci χλῶνας testudines interpretantur in his Os. 12. 11.