# Hierozoicon. Vol. 1 110.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 110.1 to 110.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/110.1

Quae singula, quia Lexicographos, & novos imprimis Scripturae interpretes prorsus fugerunt, libro singulari probamus. Mosi etiam reptilia sunt hi choled, & 227 (n) achbar: quorum hoc mus rectè redditur, illud mustela perperam, cum sit talpa, quod in capite De talpa planum facimus Mentio murium obiter facta nos monet, ut explicemus quid sit propriè μυωπάζων, 2 Pet. 1. 9. quia plerique à muribus putant deductum esse verbum. Ipsa sermonis series apertè docet μνωπάζων ferè idem esse, quod τυρλὸς caecus. Sic enim habet locus, αι γὰρ μη παρέστι ταῦτα, τυρλός ἐσι μυωπάζων. Quadruplex est Interpretatio: Prima Vulgati Interpretis quo μυωπάζων est manu tentans. Id sequi videtur Aethiops, qui hic habet nullo sensu Prho Casto cons sed haud dubiè legendum POC: s00θυλυ: qui i palpando. Erasmus etiam, qui reddit, manu viam tentans, deductâ, inquit, à muribus Metaphoram, qui parietem, aut tabulam, aut si quid aliud obvium fuerit, se qui solent, donec cavum nacti fuerint. Hujus senten tiae auctores, contra veterum exemplarium fidem μυσπάζων pèr ὁ μίκρον scribunt, quasi ἀπὸ τῆς ὀπῆς τοι μνῶν, à murium latibulo. Secunda interpretatio eorum esto, quibus μνωπάζων est cactuiens, vel planè caecus, ut vox praecedens τυολός. In qua fuere sententia Syrus & Arabs Parisi. ensis editionis, quorum ille habet 1) qui non à visu cohibitus, id est videt, hic CARA caecus, lumine luscus Suidas etiam, & Phavorinus, in quibus pro Μυωπάζω τὸ ρυλάττα, repono Μυωπάζω, τυρλώττω. Quomodo scribendum esse docet Oecumenii nota in hunc locum Μυωτάζειν δὲ τὸ τυφλώττειν εἴρηται, ἀπὸ τῶν ὑπὸ τὴν γὴν αυῷ τύρλων εἰς ἅπαν διατελοῦντων. Ubi per mures caecor qui sub terra degunt, à quibus dici vult τὸ μυωπάζειν, talpas significari palàm est, quas & alii muribus adscribunt. Sic Aristophanis Scholiastes in Acharn. σκάλωτας dicit esse μύας τινὰς, ὃς φαμον σπάλακας, mures quosdam. quos talpas vocamus. Et Hesychio Λῶτ est ἀσπάλαξ talpa, vel μῆς τυφλὸς ὁ τὴν γὴν τρυπῶν, mus caecus terram excavans.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
