Latin
110.5 to 110.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 110.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
1 talpam: quidam Et in Damire CA Arabes definiunt &Elybo murem caecum. Quin ejus esum ideò vetitum esse staquia est ex genere tuunt, pla) αγν ἄγε λύψ murium. Albertus etiam talpam dicit murem esse terrenum, &caecum. Unde factum suspi cor, quòd eâdem voce, topo Itali murem, &Hispani talpam appellant. Planè ut 2Dachbar mus est Hebraeis, &Arabibus talpa masculus: Re verâ tamen talpa &mus multum differunt. Interpretatio tertia eorum esto, quibus μυωπάζων idem qui μύωψ. Porro μύωψ neque est μείωψ, minus videns, ut vult Varro, neque νυκτάλωψ, lusciosus, aut qui vesperi parùm videt, ut Gellius (o) perperàm interpretatur, sed qui proxima tantùm videt, &quae ferè sunt sub oculis. Ita Beza, &Budaeus ex Philoso pho, (p) à quo dicuntur μυωπάζειν οἱ ἐκ γινετης το μὲν ἐγγοὺς βλέποντες, τὰ δὲ ἐξ ἀποστάτεως οὐχ ὅρωντες, qui ab ortu primo proxima quidem vident, remota verò non item. Tamen viri docti judicant eo loco mendum esse in verbo μυωπάζειν, &legendum μνωπιάζειν. Et paulò post, Ἐναντία δὲ πάχυσιν οἱ γέροντες τοῖς μυωπιάζουσιν. Quia vitium illud oculorum μνωπίαν &μυωπίασιν vocant Medicorum filii. Unde ἐμυωπίασιν apud Suidam, quamvis ille aliter sumat. Nec satis cohaererent in Petro τυφλὸς μυωπάζων, si sic redderentur, caecus qui solùm proxima videt. Neque enim caecus dici potest is cui saltem proxima patent. Proinde, omnibus expensis, praefero quartam interpretationem eorum, quibus μυωπάζειν apud Petrum est oculos claudere, nictare, connivere. Quo ferè modo &caeteris accipiunt Grammatici veteres. Hesychius, NυνηζSμενος, μυωπάζων, παρακαμένων.