# Hierozoicon. Vol. 1 111.5-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 111.5 to 111.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/111.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/111.5

Stephanus, licèt neuter locum indicet. Is autem occurrit in Eccles. Hier. Theoriâ capitis secundi. Ibi, postquàm Deum dixit beneficos lucis suae radios largè diffundere ἐπὶ πάσας τὰς νοερὰς ὄψεις, in omnes oculos intelligibiles, id est, in omnes omnium hominum mentes, haec addit, Εἰτʼ οὖν ἀποσταίη τοῦ νοητοῦ ρατὸς ἡ τῶν νοερῶν αὐθαίρετος ἀυτεξισιότης, κακίας ἔρωτι συμμύσαισα τὰς φύσικως ἐνεσπαρμένας ἀυτῇ πρὸς τὸ φωτίζεσθαι δυνάμεις, ἀπόρτηται τοῦ πάροντος ἀντὴ φωτὸς, ἐκ ἀποστάντος λʼ ἐπιλάμποντος αὐτῇ μνωπαζεσι Si igitur ab intelligibili lumine recedat eorum, qui intelligentiâ praediti sunt, libera potestas, vitii amore repressis iis facultatibus, qua ei à natura insitae sunt, ut iis illustretur, à praesenti lu mine divulsa est, quod ab ea non recessit, sed ei claudenti oc Alos illucet. Malè reddidit Perionius, Sed ei caecutienti illucet. Neque enim vult Pseudo Dionysius malos ideò non videre, quia caeci sunt, sed quia lumini se offerenti oculos sponte occludunt. Et ob id ipsum μύωπες Graecè vocantur, qui ἀθινὴ ἔχοντες τὴν ὄψιν συνάγουσι τὰ βλεραρὰ ὡς μικρὸν ἀθρόα γὰρ ἐριοῦσα ἡ ὄψις μᾶλλον δρᾳ, ἀναπεπταμένου δὲ τοῦ ὄμματος διασπᾶται, cùm visi infirmi sint, palpebras in angustum cogunt; visus enim cùm prodit confertus, magis videt, at diducto oculo distrahitur. reptilibus, quae sanguinem non habent.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
